- BAGAUDA
- BAGAUDAregio quam Bagaudae inhabitabant. Prosper Aquit. in Chron. Omnia pene Galliarum servitia in Bagaudam conspiravêre. Et mox, Eudoxius arte Medicus --- in Bagauda id temporis motâ delatus, ad Chunnos confugit. Sed, ubinam gentium, haud liquet. Castri Bagaudarum quidem meminêre Auctores 4. milliar. Lutetiâ dissiti; at cum Bagaudae nullibi certam sedem fixerint, et ubique latrocinando praedas agerent, probabile est Bagaudiam ibi fuisse, ubi maxima eorum pars moraretur. Fuêre autem hi, quos Altaserra dictos vult, quasi sylvicolas, a voce Celtica gau, i. e. ager, silva: Alii a Bagat vel Bagad, (quae vox Armoricanis ac Wallis, proindeque Gallis veterib. turmam sonat et hominum colluviem) factiosorum et rebellium hominum cohors, qui solitudines et castra inhabitabant loci situ munita, atque inde in obvios latrociniis et caedibus grasiabantur. Eorum nomen primum in Gallia auditum, Diocletianô et Maximianô Imperatorib. ut auctor est Paulus Orosius l. 7. c. 25. et Eutropius l. 9. e quibus Hieronymus in Chron. Euseb. Herculium Maximianum, a Diocletiano in Imperii consortium ascitum, factione hâc Rusticorum repressâ, pacem Gallis reddidisse, refert. Quid vero Bagaudarum defectioni et rebellioni occasionemdederit, aperit Salvianus, qui Honorii et Theodosii Principatu floruit, de Vero Iud. et Provid. l. 5. Iudicum scil. et Praefectotum avaritia, ac rapina: quâ factum, ut perniciosa haec factio, semel obsequii fractis repagulis, longe etiam post Diocletiani saeculum, desaevierit, eque Galliis in Hispaniam quoque, vel ad minimum nomen corum: transierit. Meminit enim non semel Idacius in Chron. Bacaudarum Tarraconensium et Aracelitanorum, sub Rechila et Theodorico Gothorum in Hispania Regibus: Sed et Eumenius Bagandarum meminit, in Panegyr. de Scholis instaur, ut et Auctor Vilae S. Mauricii Mattyris, ex qua Christianos illos fuisse, constat. Vide Car. du Fresne Glossar. et in voce Bacaudae, nec non infra Tumultus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.